HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XXXV: De sacerdotibus Baal, quos interfecit Elias

#III Reg. XVIII#III Reg. XIX

Post tertium annum ariditatis et famis dixit Dominus ad Eliam. Vade, ostende te Achab, ut dem pluviam super terram. Erat autem fames vehemens in Samaria, cujus etiam meminit Menander in Gestis Sidoniorum. Et habebat Achab procuratorem domus suae Abdiam, qui cum interficeret Jezabel prophetas Domini, abscondit centum prophetas in duabus speluncis, quinquagenos et pavit eos pane et aqua: Propter quod postea spiritu prophetiae donatus est. Ad quem dixit Achab: Descendamus ad convalles, et quaeramus pabula equis et mulis. Et diviserunt sibi regiones. Occurrit autem Elias Abdiae in via, dicens: Vade, dic domino tuo: Adest Elias. At ille: Quid peccavi? Quando nuntiabo Achab, adest Elias, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ignoro, et non inveniens te Achab interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. Et ait Elias: Vivit Dominus, quia hodie apparebo Achab. Et vocatus Achab per Abdiam, occurrit Eliae, et ait: Tune es ille? qui conturbas Israel. Qui respondit: Non ego turbavi, sed et tu, et domus patris tui, qui relinquentes Dominum secuti estis Baal. Verumtamen congrega ad me omnem Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, et prophetas lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Jezabel. Et congregati sunt populus, et prophetae in monte Carmeli. Et ait Elias ad populum: Usquequo claudicatis in duas partes. Si Dominus patrum vestrorum Deus est, sequimini illum; si autem Baal, sequimini eum. Non respondente autem populo intulit Elias: Ego sum hic solus propheta Domini, et prophetae Baal multi. Dentur nobis duo boves, illi eligant bovem unum, cujus frusta ponent super ligna igne non supposito, et ego faciam similiter de altero bove. Ipsi invocabunt deos suos, et ego Deum meum, et qui exaudierit, dando ignem de sublimi, ipse sit Deus. Et placuit populo propositio Eliae. Cumque sacerdotes Baal fecissent quod dixerat, invocabant Baal a mane usque ad meridiem, et transiliebant altare, quod fecerant, et incidebant se, juxta ritum suum lanceolis, ita ut sanguine perfunderentur. Daemones enim plurimum delectantur oblatione sanguinis humani. Et illudebat eis Elias dicens: Exaltate clamorem, forte Deus vester dormit, aut cum aliquo alio loquitur, aut in diversorio est. Et dixit Elias ad populum: Accedite. Et praesente populo curavit altare Domini, quod destructum fuerat, id est destruxit altare eorum, et mundavit locum, ut ibi faceret altare novum coram Domino. Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum Israel, et aedificavit ex eis altare in nomine Domini Israel. Et fecit aquaeductum in circuitu altaris per duo loca. Et ligna superposuit, et membra bovis, praecepitque afferri aquam, forte de mari vicino, et effudit super holocaustum et ligna. Et facta est terna effusio aquae, usque ad implectionem aquaeductus, ne forte putaretur arte magica de visceribus terrae suscitasse ignem. Et clamavit Elias ad Dominum in auribus populi: Domine Deus patrum nostrorum, exaudi me hodie, ut discat populus iste, quia tu es Dominus Deus. Et descendens ignis de sublimi, voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem, et aquam, quae erat in aquaeductu lambens, et adoravit populus, et ait: Dominus ipse est Deus. Et mandante Elia apprehenderunt omnes prophetas Baal, et duxerunt ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi Elias. Et ait ad Achab: Ascende et comede ante descensum pluviae. Et comedente Achab, Elias ascendit verticem Carmeli, et pronus in terram capite inclinato inter genua orabat, et ait ad puerum suum: Vide contra mare, si ascendat nubes. Erat enim aer serenissimus. Et ait puer: Non est quidquam. Et misit eum septies. Septima autem vice ascendebat nubecula de mari, excrescens, usque ad hominis quantitatem. Et ait Elias ad Achab: Descende cito in Jezrahel, ne te occupet pluvia. Et ecce contenebrati sunt coeli, et nubes, et ventus, et pluvia facta est grandis. Festinavit autem Achab in Jezrahel, et facta est manus Domini super Eliam, et currebat ante Achab, donec intraret urbem. Cumque accepisset Jezabel, quae fecerat Elias prophetis suis, indignata misit nuntios ad Eliam dicens: Haec faciant mihi dii, et haec addant, nisi cras hac hora posuero animam tuam, sicut tu posuisti animam unius ex illis.